- SALINUM
- I.SALINUMPtol, Pannoniae inferioris oppid. ad DanubiumAdom Lazio, 5. leuc a Buda in Euronotum, Altinium versus.II.SALINUMapud Stat. l. 1. Sylv. 4. v. 131.------ Saepe Deis hos inter honoresCespes, et exiguo placuerunt farra salino:exigua capis est, seu vasculum minutis oblationibus dicatum de cuiusmodi oblatione loquitur Horatius Carm. l. 3. Od. 23. v. 17.Immunis aram si tetigit manus,Non sumptuosa blandior hostiâMollibit aversos PenatesFarre piô et saliente mica.Unde mola salsa, item sale condita. Et saepius occurrit eadem sententia, apud Ovidium aliosque Poetas. Erant autem ex argento ditioribus. Hinc cum omne aurum, argentum aesque signatum in publicum conferri iuberet Levinus Consul, sola ista excepit: Annulos sibi quisque et coniugi et liberis et filio bullam: Et quibus uxor filiaeque sunt, singulis uncias auri pondo relinquant; Argenti, qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque Deorum causâ habere possint. Et Val. Max. l. 4. c. 4. ex. 3. In C. Fabritii, inquit, et Q. Aemilii Papi, principum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet. Uterque enim patellam Deorum et salinum habuit. Utpote supellectilem maxime necessariam, in tutelam mensarum, ut Statius vocat: qua proin si careret mensa, in profanis olim habitum est, ut ex hisce Arnobii l. 2. verbis constat: Sacras facitis mensas salinorum appositu et simulacris Deorum. Quam in rem vide plura, apud Barthium Animadvers. ad Statium d. l. et Chabotium Commentar. ad Horatium Carm. l. 2. Od. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.